

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 29
Quis similis tui, popule?Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum.Et gladius gloriae.In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideogladius gloriaeIsrael dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit praeliantem, et quasi gladius gloriae ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur:Negabunt.Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Israelitas maledicendo repelleret.Calcabis.Subjiciendo eos Ecclesiae, quam abominantur et persequuntur.Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Israel de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.